

Epistola I ad Corinthos*
Caput 12: Versus 3
Ideo notum.Quia per singula charismata hominibus magis gloriam quam Deo dabant, nescientes hoc a Spiritu sancto ministrari; in omnibus ostendit laudem Dei esse et gratiam, ut sicut tunc imago idoli totum malum fuit ex homine, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona credantur.Nemo in spiritu,etc. Cogitando, loquendo, operando.Dicitsimiliter tribus modis, scilicet, corde, ore et opere anathema Jesu, id est aliquam separationem, a Jesu, id est quodlibet peccatum: quasi: Abstinetur per spiritum a malo.Nisi in Spiritu sancto.Quasi: Bene operari et omne bonum est per Spiritum sanctum, et ideo major non despiciat minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto.